monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 67, 3
A quibus si quaeris ubi haec putanda vel credenda legerint, mox stomachantes, quia aliud quid respondere non habent: Annon legisti, inquiunt, in Genesi quia sex diebus mundum fecerit Deus? unde merito credi debet eum plus minus sex millibus annorum esse staturum. Et quod est gravius, fuere qui propter septimum diem in quo requievit Deus ab operibus suis, sperarent post sex annorum millia sanctorum laboris in hac vita mortali, septimo mille annorum curriculo eos post resurrectionem in hac ipsa vita immortales in deliciis et multa beatitudine regnaturos esse cum Christo.